monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 71, 10
Cum ergo octavam in Scripturis legimus, sciamus mystice et diem et aetatem posse intelligi, quia et Dominus octava die, id est, post septimam Sabbati resurrexit a mortuis. Et nos non solum post septem volubilis huius saeculi dies, sed etiam post saepe memoratas septem aetates in octava aetate simul et die resurgemus. Quae vitae dies in se quidem ipsa mansit semper, manet et manebit aeterna, sed nobis tunc incipiet, cum ad eam videndam meruerimus intrare, ubi quo actu occupentur sancti, perfecta spiritus et carnis immortalitate renovati, testatur Psalmista, qui Deo per laudem amoris canit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te.